![]() |
|||
|
|
|||
|
Home |
Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus PatavinusEtc. etc. Ea, quae animarum pericula submovent et populo Nobis credito levamina praebent sedulo amplectentes, supplicationibus incolarum loci Scti Michaelis Arcangeli de inclinati, quibus Nobis exposuerunt quod cum ipsi sub Paroecia Scti Joannis Baptistae de Lissario nuncupata exsistant, cuius Archipresbyteralis Ecclesia sex miliariis distat, si Curatialis Ecclesia propria in Parochialem erigatur, ut inibi fideles ad ipsam accedentes sacramenta recipiant et monita audeant ut decet a proprio Parocho, certis praesertim temporibus animarum salutis magis prospicitur; per Beneficii constitutionem proprii Pastoris necessariae et decenti sustentationi melius consulitur et in super per separationem unius Ecclesiae ab altera animarum pacificazioni providetur; Attenta congrui Patriminii seu dotis constitutione ex certis et determinatis redditibus et juribus conflata idest partim per excerptam determinatam pecuniae summam ex redditibus Beneficiis Archipresbyteralis supradicti, partim per aliam summam in tuto et fructifero investimento jam collectam ab incolis ipsis praestitam, prout constat ex acti publici Notarii Masperoni Caesaris Patavini, sub die 28 Mensis Maii anni millesimi nongentesimi septimi MCMVII quo onus illud perpetuum idest libellas mille et una currentis italicae monetae, Parocho pro tempore electo et nominato ad dictam Paroeciam regendam de Arlesica quotannis tribuendi firmatum est : NOS haec omnia noscentes et probantes ad dismembrationem et erectionem novae paroeciae prout ipsi postularunt procedere statuimus. Idcirco citato et audito adm. R.D. Petro Lunardi Archipresbytero de Lissario et ab eo abito consensu, actis quoque diligenter examinatis et conclusionibus verificatis aliisque omnibus perspectis, dictum locum Arlesica cum Ecclesia Scti Michaelis Arch. Hominibus, incolis et familiae a Parochiali Ecclesia S. Joannis Bapt. De Lissario, Auctoritate Ordinaria et a Sacros. Conc. Trident. (cap. IV.sess. XXI. de Ref.) delegata, separamus, dividimus et dismembramus et dictam Ecclesiam S. Michaelis Arch. Cum suo locu et districtu, idest cum ea territorii parte, quae ad septentrionem habet paroeciam Pojana, Vicentinae Diocesis, ad orientem extenditur usque locum quod dicitur « Ceresone vecchio » ad meridiem paroeciam de « Veggiano » ad latus septentrionem et occasum paroeciam de Grisignano. Accedente Nostri Capituli consensu, in Paroecialem Ecclesiam et Beneficium perpetuum erigimus et constituimus, bonaque et jura praedicta illis Ecclesiae et Beneficio sic erectis assignamus, appropriamus et applicamus, dantes et concedentes incolis et abitatoribus dicti loci et districtus plenam et liberam potestatem in dicta Parochiali Ecclesia Fontem Baptismalem, Campanile, Campanas et alia insignia Parochialitatis (si forte non existant) construendi et retinendi. Pro exercitio autem Cure in populum et utriusque sexus fideles in dicto loco et districtu habitantes habilem et idoneum Sacerdotem ab Examinat. Synod. Examinatum et ad probatum praeficiendum curabimus. Ut autem Ecclae Archipresbyterali Scti Joannis Baptae de Lissario debitus honor servetur et exhibeatur, volumus quod singulis annis in Festo Eiusdem Scti Jo : Baptae dicta nova Paroecia 2 (duas) libras cerae illi Ecclesiae Matrici offerat. Et ita, Auctoritate qua supra, dismembramus, adsignamuy et reservamus omni etc. Datum Patavii hac die XXIV Octobris MCMVII +Aloisius Epus Patav. D Eug Dr Capuzzo Cancell Epalis |
|||
| Decreto | ||||